- FICTOR
- FICTORqui ex argilla similitudines fingit, Gaece Πλάςης, uti supra diximus in voce Fictile. Hinc Fictores, dicti a fingendis libis, Varroni de Ling. Lat. quorum ordo memoratur vert. Inscr. Ex farina namqueve fingebantur opera dulciaria, quorum figurae infinitae erant, ut placentae, scriblitae, crustula, lncunculi, hami, lacertuli, spicae globuli, enchyta, circuli, liba aliaque plurima Mart. l. 14. Apophorer. epigr. 222. cuius epigraphe Pistor dulciarius.Mille tibi dulces operum manus ista figurasExstruet ----------imitatione viz. Plastarum. Quare fingere de Pistoribus passim occurrit. Apud Scribon. fingere pilulas et pastillos; Petron. ova ex farina pingui figurata; Suet. Aug. c. 4. ubi quidam, ut Pistoris ac Numularii nepotem, Augustum taxans; Materna, inquit, tibi farina: siquidem ex crudissimo Ariciae pistrino hanc finxit manibus collybo decoloratis Nerulonensis mensarius. Et apud Plutarch. διαπλᾶσαι μελίπηκτον εἰς χῆμα πόλεως, vide Casaub. ad Suet. d. l. Sed et Fictor Isid. qui fingit seu componit aliquid, sicut quo capillos mulierum linit et pertractat, ungit et nitidat, Orig. l. 10. c. 7. Vide quae de Vett. luxu in Capillis fingendis ornandisque supra diximus passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.